

Epistola II ad Timotheum*
Caput 2: Versus 14
Haec commone.Haec praedicta ut patiaris, commoneo te. Vel, haec commone tuos.Ad nihil enim utile est.Contentio minus stabilis saepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.